라틴어 문장 검색

Peposci et memordi, pepugi et spepondi et cecurri plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per a aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 1:1)
M. Varro in libris De Lingua Latina, Ut ex ' non' et ex ' volo,' inquit, 'nolo, sic ex 'ne' et 'quicquam,' media syllaba extrita, compositum est ' nequam.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 9:1)
Qua vero ille grammaticus finitione usus est, ea videtur in verbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quae quidem congruit cum significatu quo Caecilius usus est in Chrysio in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 14:1)
His igitur assentimus, qui putum esse dicunt a putando dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a puro id esse factum scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 6:1)
Verbum quod est ab ago frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 1:1)
Sic igitur actito producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod est ago et actus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:15)
Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt, diequinte enim et diequinti pro adverbio copulate dictum est, secunda in eo syllaba correpta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 2:2)
Extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scriptam legi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 9:1)
Si quis autem est qui propterea putat probabilius esse quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in lictore, sicuti in licio, producta est et in eo verbo quod est ligo correpta est, nihil ad rem istud pertinet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 5:1)
Nam tres istae voces ' intra, citra, ultra,' quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur ' in, cis, uls.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 8:2)
Haec deinde particulae quoniam parvo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur 'cis Tiberim' et ' uls Tiberim' dici coeptum est ' citra Tiberim' et ' ultra Tiberim';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 9:1)
item quod erat ' in,' accedente eadem syllaba,intra' factum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 9:2)
Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum ἐν τῶͺ Πυρφόρωͺ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est ̓Ινώ, eundem esse versum absque paucis syllabis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIX 5:1)
Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:2)
sed, ut dixi, crepidas et crepidulas, prima syllaba correpta, id genus calciamentum appellaverunt, quod Graeci κρηπῖδασ vocant, eiusque calciamenti sutores crepidarios dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION